- ASAR-HADDON
- ASAR-HADDONLatine ligans acumen, aut laetitiam, aut Syriace prohibens novitatem, vel unitatem; fil. Sennacheribi, qui post eum regnavit. 2. Reg. c. 19. v. 37. ab A. M. 3325. usque ad 3335. Novam coloviam Samariam misit, ultimus Assyriorum Rex, Genebr. Chron. quod non de rota Monarchia, sed de parte tantum eius capiendum. Torniel. A. M. 3335. n. 1. Ioseph. Iud. Ant. l. 10. c. 2. etc. Alias Assar-Adinus, it. Sar-chedon, Tob. c. 1. v. 21. et Sargon Esaiae, opportunitate interregni 8. aunorum apud Babylonios, post Mesessi-Mordacum Babylonis Regem bene usus, urbem illam occupavit et utrumque Assyriorum regnum (quod a Nabonassari tempore geminum erat) coniunxit, annô Manassis Regis 34. a quo tempore Assyriaci, cuius Ninus hactenus sive Ninive metropolis erat, evanuit, increbuir Babylonici nominis gloria: adeo ut Rex hic Assyriorum ultimus sit in S. Literis celebratus, eiusque successores Babylonii nuncupentur. Idem Syriam omnem sub ditione tenuit, ad quam in obsequio confirmandam exercitu missô, Manassen hâc expeditione cepit Babylonemque abduxit, 2. Chron. c. 33. v. 11. Azotum, quae Iudaicae ditionis fuerat, Ibid. c. 26. v. 6. expugnavit. Regnavit in Ninive ann. 37. Babylone 13. succellore Saosduchinô, quem vide; et plura in hanc rem apud Ioh. Marshamum Canone Chron. Sec. XVII. et XVIII.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.